Latin
66
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 66
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Deus qui instituit tempora, et est ante tempora, nihil iu eo est praeteritum et futurum, nullum consilium novum, nullaque nova cogitatio: quia scilicet si nova, et accidens. Si vero aliquid accidit Deo, jam non immutabilis. Igitur immutabilis Deus est: nibil illi accidit, nulla nova cogitatio, nullum novum consilium; ideo non movetur in tempore. Igitur immutabilis Deus est. Spiritus vcro conditus, sicut est Angelorum, quanquam sine tempore contemplentur Dci æternitatem, veritatem, cbaritatem; tamen quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri in tenni, poro. Corpora vero sua in loco movent, dum descendunt de cælo, et ascendunt in coelum. Spiritus itaque hominum movetur in tempore, reminiscendo praeterita, futura exspectando, aliquid novi discendo. Neque enim, cum recordor aliquam lectionem aut aliquam civitatem, sicut motus est spiritus meus cogitando, ut h:rc recordaretur ex tempore, ita motus «st ct loco. Quod si loco moveretur, nul in caelo aut in terra moveretur; quia sinc cœlo et terra nullus est incus. Uhi enim fuit ipse spiritus, in coelo, an in terra, ut videret ipsam lectionem vel ipsam civitatem? Ergo si in nullo loco vidit ut recordaretur, in se ipso vidit. Et quia initium habet cogitatio, et omne quod initium habet, ct tempus habet; igitur secundum supra dictam rationem, spiritus creatus per tempus moveri potest, nou pcr locum: Spiritus creator, sine tempore et loco: corpus autem, et loco et tempore.