# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 67

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/67

QUÆST. XLII. Cum rcquics non sit nisi post laberem, cur Deus requiescere dicitur? An ct ipse opere latigatus est, ut requiescere dicatur? RESP. Non in aliqua creatura tanquam ejus bono indigens requievit Deus, sed in se ipso. Denique non in a ijuo dicrum, sed post sexti diei opera requiescere 1legitur. Unde liquido apparct, nullam creaturam Deum per indigentiam, sed sola bonitate fccisse. Quod si in aliqua creatura requiesceret, aliquam creaturam indigens fecisset. Ergo quia nullam crcatui ant per indigentiam fccil, proinde in nulla creatura requievit. Nam quod dicit Scriptura, requievisse Deum in dic septimo ab omnibus operibus suis quæ!; cit (Gen. II, 2); hoc intelligi posse arbitror, quod non in ipso die, tanquam cjus bono indigens, quo sit beatior, requieverit; sed ipsum diem septimum, id est, angelicam naturam adduxisse ad requiem suam: ut viderent scilicet in Dco sicul omnem formandam creaturam 1, ita et illum viderent quod nullam creaturam per indigentiam, sed sola bonitate fecisset. Hoc cnim arbitror posse intelligi requiem Dei. Intelligitur ct aliter rcquics Dei, id est, cum nos post bona opera requiescere facit; seeundum illum modum quo dixit Deus ad Abrabam, Nunc cognovi quod tineas Deum (Id. XIII, 12); quod intelligitur, cognoscere fcci: ita et hie intelligitur requiescere Deus, cum sanctis suis requiem præstat. leem aliter requiescere dicitur Deus a condendis novis creaturis; quia post editionem sex dicrum operum, nullam deinceps condidit creaturam. Nam quod ait, Pater meus usque modo operatur, et egn operor (Joan. v, 17); non novam creaturam condendo intelligitur, sed quum condidit administrando.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
