Latin
76
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 76
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XLIX. Quomodo intelligendum est quod sanguis Abel legitur de terra ad Deum clamasse (Ibid. 9 10)? RESP. Sanguis Abel significat sanguincm Christi, quo universa Ecclesia accepto dicit, Amcn. Nam qualem clamorem faciat universa Ecclesia dum potatur sanguine Christi et dicit. Amen, tu ipse si potes, considera. Judaei ergo qui intelliguntur in persona Cain, quoniam non credentes in Christo, non potantur sanguine Christi, maledicti sint super terram. Super illam scilicet terram, quæ aperuit os suum per confessionem, et hibil sanguinem fratris sui. id est Christi sui. Quem quia Judæi non bibunt, ideo maledicti sunt.