# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 76

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/76

QUÆST. XLIX. Quomodo intelligendum est quod sanguis Abel legitur de terra ad Deum clamasse (Ibid.9 10)? RESP. Sanguis Abel significat sanguincm Christi, quo universa Ecclesia accepto dicit, Amcn. Nam qualem clamorem faciat universa Ecclesia dum potatur sanguine Christi et dicit. Amen, tu ipse si potes, considera. Judaei ergo qui intelliguntur in persona Cain, quoniam non credentes in Christo, non potantur sanguine Christi, maledicti sint super terram. Super illam scilicet terram, quæ aperuit os suum per confessionem, et hibil sanguinem fratris sui. id est Christi sui. Quem quia Judæi non bibunt, ideo maledicti sunt.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
