Latin
78
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 78
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. LI. Quid significat quod Noe per aquam et lignum liberatur (Id. VI-VIII)? RESp. Aqua significat Baptismum, et lignum significat cruccm. Sicut Noe per aquam et lignum liberatur, iia et Ecclesia Baptismo et passionis Christi signaculo liberatur. QUÆST. LII. Quid significat qnod arca de linis quadratis constructa, intrinsecus et extrinsecus bitumine linitur (Gen. vi, 14)? RESP. Sicut arca de lignis quadratis ædificatur, ita et Ecclesia de sanctis construitur. Quadratum enim in quacumque parte posueris, fortiter stat: et sancti in quibuslibet tentationibus stabiles permanent; non adversitatibus, non prosperitatibus cedunt. Bitumen enim significat charitatem; per quam sancti nec inis scandalis quæ fiunt ab his qni intus sunt, cedunt, nec illis quæ fiunt ab his qui furis sunt: et servant unitatem spiritus in vinculo pacis, tolerantes et nomalos christianos qui sunt in Ecclesia, et hæreticos qui sunt foris Ecclesiam.