# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 83-84

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 83 to 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/83

QUÆST. LVI. Quid significat quod de omni genere animalium atque volatilium, immunda bina inducuntur in arca;n, et munda septena (Gen. VII, 2, 3) i RESP. Immunda illos homines significant, qui ad schisma sunt facilcs: munda vero, homines sanctos, aui Spiritum septiformem accipientes ex fide vivunt, Hinc etiam quidam poeta ait: Numero Deus impare gaudet. (Virg. Eclog. VIII, vers. 75) QUÆST. LVII. Quid significat quod omnes montes excelsos superereverat aqua quindecim cubitis (Gen, VII. 20)? RESP. Octo et septem quindecim faciunt. Octo nempe significant resurrectionem, et septem quietem. Hoc itaque mysterium resurrectionis et quietis, supergressum est omnem scientiam superborum sapientium, ct nullatenus potuerunt indagarc scientiam resurrectionis ct quietis.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
