Latin
87
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 87
Unproofread scanNot analysed yet
QUiEt. LIX. Quid significat quod emissus corvus de arca, non est reversus (Gen. VIII, 7)? RESP. Corvus ut non reverteretur, aut aquis interceptus est, aut alicui cadaveri illectus insedit: et significat illos homines, qui carnalibus dediti rebus, Dei praecepta contemnunt, et nullatenus poenitendo Ecclesiae satisfaciunt, unde et per mala opera recesserunt. Vel certe si aquis ille corvus interceptus est, illos significat qni de Ecclesia exeunt, et hæreticorum Baptismo polluuntur. Quamvis enim unam Baptisma sit et hæreticorum, corum scilicet qui ill nomine Patris ei Filii et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiæ catholicæ; tamen quia foris Ecclesium baptizamur, non sumunt Baptismum ad salutem, sed ad perniciem: Habentes nimirum speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5): et rursum, Animales, inquit, Spiritum non habentes (Judæ 19). Et idcirco eos Ecclesia non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt. Ipsa est profecto forma Sacramenti: ideo dum reversi rucrint, accipiunt virtutem Spiritus sancti, quem ii qui foris Ecclesiam baptizantur, nondum habent.