# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 91

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/91

QUÆST. LXIII*. Quot sunt genera visionum? RESP. Tria. Prima visio est corporalis; secunda, spiritualis; tertia, intellectualis. Corporalis ergo visio est quæ fit per corpus. Spiritualis, cum imagines eorum quæ videmus, in memoria condimus. Intellectualis nempe, cum ea quae corporaliter videmus et imaginnaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus; quod illud sit corpus, illud similitudo corporis. Hunc autem intellectum bestiæ et pecora atque volatilia nullatenus habent. Vident ipsa per corpus; et eorum quæ vident imaginaliter species formatur, unde et pecora præsepia recognoscunt, et aves ad nldos suos redeunt: sed nec se ipsa intelligunt quæ sint, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis visio sine spirituali esse non potest. Statim ergo ut avertimus oculos ab eis quae videmus, imagines eoruin quæ vidimus, in memoria retinemus. Spiritualis vero visio sinc corporali esse potest; unde et absentes homines recordamur, et in tenebris ea quæ vidimus, imaginaliter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget nec spirituali. Per intellectum nec corpus videmus, nec imaginem corporis. Per hanc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis, quæ nullum corpus habet, nullam similitudinem corporis. Ob id et raptus fuerat apostolus Paulus in tertium cælum (II Cor. xu, 2), id est ad intellectualem visionem, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa veritas cerneret. Tres ergo caeli, tria sunt visionum de quibus loquimur, genera. Ad hoc profecto pervenerat Paulus, ut Deum sic in isia vita videret, sicut sancti post hanc vitam videbunt.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
