Latin
1
Augustine, Du Duabus Animabus 1
Unproofread scanNot analysed yet
Opitulante dei misericordia disruptis et derelictis Manichaeorum laqueis tandem catholicae gremio restitutum libet considerare nunc saltem ac deplorare illam miseriam meam. multa enim erant, quae facere debui, ne tam facile ac diebus paucis religionis uerissimae semina mihi a pueritia salubriter insita errore uel fraude falsorum fallaciumue hominum effossa ex animo pellerentur. nam primo animarum illa duo genera, quibus ita singulas naturas propriasque tribuerunt, ut alterum de ipsa dei esse substantia, alterius uero deum ne conditorem quidem uelint accipi. si mecum sobrie diligenterque considerassem mente in deum subplici et pia, fortasse mihi satagenti adparuisset nullam esse qualemlibet uitam, quae non eo ipso, quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum uitae fontem principiumque pertineat: quod nihil aliud quam summum et solum et uerum deum possumus confiteri. quapropter illas animas, quae a Manichaeis uocantur malae, aut carere uita et animas non esse neque quicquam uelle seu nolle. adpetere uel fugere, aut si uiuerent, ut et animae esse possent et aliquid tale agere, quale illi opinarentur nullo modo eas nisi uita uiuere; ac si Christum dixisse constaret, ut constat: ego sum uita. nihil esse causae, cur non omnes animas, cum animae nisi uiuendo esse non possint. per Christum, id est per uitam creatas et conditas fateremur.