Latin
10.1 to 10.25
Augustine, Du Duabus Animabus 10.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Hic fortasse quis dicat: unde ipsa peccata et omnino unde malum? si ab homine, unde homo? si ab angelo. unde angelus ? quos ex deo esse cum dicitur. quamuis recte uereque dicantur, uidentur tamen inperitis et minus ualentibus acriter res abditas intueri quasi per quandam catenam ad deum mala et peccata conecti. hac in quaestione illi regnare se putant, quasi uero interrogare sit scire. utinam id esset: nemo me scientior reperiretur. sed nescio quomodo saepe in altercando magnae quaestionis propositor personam magni doctoris ostentat plerumque ipse ipso. quem tenet, in eo, de quo terret, indoctior. itaque isti multitudini se praeferendos arbitrantur, quia priores interrogant. quod cum multitudine ignorant. sed si eo tempore, quo cum eis me, non sicut iam diu ago, egisse nunc paenitet, mihi has rationes depromenti hoc obiecissent, dicerem: quaeso. interim mecum cognoscite, quod facillimum est, si nihil potest fulgere sine deo, multo minus posse aliquid uiuere sine deo, ne in tantis monstris opinionum remaneamus, ut nescio quas animas uitam non ex deo habere praedicemus. sic enim fortasse continget, ut id quod mecum ignoratis, id est unde sit malum, uel simul uel quolibet ordine aliquando discamus. quid ? si enim cognitio summi mali sine summi boni cognitione contingere homini non potest? non enim nossemus tenebras, si in tenebris semper essemus; sed lucis notitia contrarium suum non siuit incognitum. summum autem bonum id est, quo superius esse nihil potest; deus autem bonum et deo superius nihil est: deus igitur summum bonum. cognoscamus ergo deum atque ita nos illud, quod praepropere quaerimus, non latebit. mediocrisne tandem negotii uel meriti cognitionem dei esse arbitramini? quod enim nobis aliud praemium quam uita aeterna promittitur, quae dei cognitio est? ait enim magister deus: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum.