# Du Duabus Animabus 10.26-34

Augustine, Du Duabus Animabus, 10.26 to 10.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/10.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/10.26

etenim anima quamuis sit inmortalis, tamen quia mors eius rite dicitur a dei cognitione auersio, cum se conuertit ad deum. meritum est aeternae uitae consequendae, ut sit aeterna uita, sicut dictum est, ipsa cognitio. conuerti autem ad deum nemo, nisi ab hoc mundo se auerterit, potest. hoc ego mihi arduum et difficillimum sentio; uobis si facile est, ille ipse deus uiderit. ego uellem credere, nisi me moueret, quod cum iste mundus, a quo nos auertere iubemur, uisibilis sit dixeritque apostolus: ea quae uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna sunt, uos plus istorum oculorum quam mentis iudicio tribuitis, apud quos nullam esse fulgentem pennam, quae non ex deo fulgeat, et esse uiuentem animam, quae non ex deo uiuat, praedicatur et creditur. haec et similia uel illis etiam dicerem uel mecum ipse reputarem. possem namque deum omnibus, ut dicitur, uisceribus deprecans et scripturis, quantum licebat, intentus etiam tunc fortasse talia uel dicere uel, quod saluti sat erat, cogitare.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
