# Du Duabus Animabus 12

Augustine, Du Duabus Animabus, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/12

Uerum esto: non poteram illo tempore sensibilia haec ab intellegibilibus, carnalia scilicet ab spiritalibus diiudicare atque discernere. non erat aetatis. non disciplinae, non cuiusdam etiam consuetudinis. non ullorum denique meritorum non enim parui gaudii felicitatisque res est —: itane tandem ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum iudicio summi dei legibus natura ipsa constituit? Quiuis enim homines, quos modo a communi sensu generis humani nulla disrupisset amentia, quae uellent ad iudicandum studia detulissent, quamlibet inperitiam, quantamcumque etiam tarditatem, uelim experiri, quid mihi responderent roganti, utrum eis peccasse uideretur, de cuius dormientis manu scripsisset alius aliquid flagitiosum. omnes quis dubitet ita fuisse negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam succenserent fortasse, quod tali eos rogatione dignos putarim ? a quibus ego, quoque modo poteram. reconciliatis et in consilium restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, tam in omnium cognitione positum interrogantem non moleste ferrent. tunc quaererem: si non dormientis, sed scientis manu, qui membris tamen ceteris uinctus atque constrictus esset, quisquam ualentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia id nosset. quamuis omnino noluisset, ullo peccati nomine teneretur. et hic mihi omnes mirantes, quod talia sciscitarer, sine cunctatione responderent nihil etiam istum omnino peccasse. quid ita ? quia de quo nesciente uel resistere non ualente quisquam quippiam mali fecerit, iuste damnari nullo modo potest. atque id ipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile peruenirem ad id, quod cuperem, isto modo quaerens: quid? si dormiens ille iam sciret, quid alius de manu eius facturus esset, et de industria se plus potus etiam, ne expergisceretur, somno dederet, ut aliquem iurando falleret, num ei quicquam somnus ad innocentiam suffragaretur ? quid aliud illi quam nocentem hominem pronuntiarent ? quid? si et ille uolens uinctus est, ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei tandem, ut peccato careat. illa uincula profuerunt? quamquam his obstrictus reuera resistere non ualeret, sicut ille dormiens, quid tunc fieret. omnino nesciret. numquidnam igitur dubitandum est, quin peccasse ambo iudicarentur ? quibus concessis colligerem nusquam scilicet nisi in uoluntate esse peccatum, cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod iustitia peccantes tenet sola mala uoluntate. quamuis quod uoluerint inplere nequiuerint.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
