# Du Duabus Animabus 14

Augustine, Du Duabus Animabus, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/14

Non igitur nisi uoluntate peccatur. nobis autem uoluntas nostra notissima est: neque enim scirem me uelle, si quid sit uoluntas ipsa nescirem. definitur itaque isto modo: uoluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. cur ergo ita tunc definire non possem? an erat difficile uidere inuitum uolenti esse contrarium, ita ut contrarium sinistrum dextro esse dicimus, non ut nigrum albo? nam eadem res simul et nigra et alba esse non potest; duorum autem in medio quisque positus ad alterum sinister est, ad alterum dexter; simul quidem utrumque unus homo. sed simul utrumque ad unum hominem nullo modo. ita inuitus et uolens simul esse quidem unus animus potest, sed unum atque idem nolle simul et uelle non potest. cum enim quisque inuitus aliquid facit — si enim roges, utrum id facere uelit. nolle se dicit: item si roges. utrum id uelit non facere, uelle respondet —: ita inuitum ad faciendum, ad non faciendum autem uolentem reperies; id est enim unum animum uno tempore habentem utrumque. sed ad aliud atque aliud singulare referentem. cur haec dico ? quia si rursum quaeramus, quam ob causam id inuitus faciat, cogi se dicat. nam et omnis inuitus faciens cogitur et omnis qui cogitur, si facit, nonnisi inuitus facit. restat. ut uolens a cogente sit liber, etiamsi se quisquam cogi putet. et hoc enim modo omnis. qui uolens facit. non cogitur. et omnis, qui non cogitur, aut uolens facit aut non facit. haec cum in omnibus hominibus, quos interrogare non absurde possumus, a puero usque ad senem, a ludo litterario usque ad solium sapientis natura ipsa proclamet. cur ego tunc non uiderem in definitione uoluntatis ponendum esse cogente nullo', quod nunc quasi experientia maiore cautissimus posui? at si hoc ubique manifestum a est et non doctrina, sed natura omnibus promptum, quid restat - quod uideatur obscurum, nisi forte ullum lateat. aliquid nos uelle cum uolumus, et ad hoc moueri animum nostrum idque aut habere nos aut non habere. et, si haberemus, retinere uelle, si non haberemus, adquirere? quare aut non amittere, aut adipisci aliquid uult omnis, qui uult. quamobrem si omnia ista luce clariora sunt, sicuti sunt. neque meae tantum, sed notitiae generis humani ueritatis ipsius liberalitate donata, cur illo etiam tempore dicere non possem: uoluntas est motus animi cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum ?

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
