Latin
15
Augustine, Du Duabus Animabus 15
Unproofread scanNot analysed yet
Dicet aliquis: et hoc te aduersum Manichaeos quid adiuuaret? expecta; sine prius etiam peccatum definiamus. quod sine uoluntate esse non posse omnis mens apud se diuinitus conscriptum legit. ergo peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere. quamquam si liberum non sit. non est uoluntas. sed malui grossius quam scrupulosius definire. etiamne hic libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem neminem uituperatione subplicioue dignum, qui aut id uelit, quod iustitia uelle non prohibet, aut id non faciat. quod facere non potest? nonne ista cantant et pastores in montibus et in theatris poetae et indocti in circulis et docti in bibliothecis et magistri in scholis et antistites in sacratis locis et in orbe terrarum genus humanum? quod si nemo uituperatione uel damnatione dignus est aut non contra uetitum iustitiae faciens aut quod non potest non faciens, omne autem peccatum uel um b. uituperandum est uel damnandum, quis dubitet tunc esse peccatum. cum et uelle iniustum est et liberum nolle? et ideo definitionem illam et ueram et ad intellegendum esse facillimam et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici: peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi. quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere ?