# Du Duabus Animabus 17

Augustine, Du Duabus Animabus, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/17

Postremo ut nihil horum laudandorum habeant illae animae. quae illorum rationibus habere coguntur, quaererem, utrum aliquas an nullas animas deus damnet: si nullas, nullum meritorum iudicium est. nulla prouidentia, et casu potius quam ratione mundus administratur uel potius non administratur; non enim administratio casibus danda est. hoc autem si omnibus qualibet religione deuinctis credere nefas est. restat. ut aut sit aliquarum animarum damnatio aut nulla peccata sint. sed si nulla peccata sunt, etiam nullum malum: quod isti si dixerint. haeresim suam uno ictu interficient. conuenit igitur mihi cum eis aliquas animas diuina lege iudicioque damnari. at hae si bonae sunt, quae illa iustitia est? si malae. natura, an uoluntate? sed natura esse malae animae nullo modo queunt. unde hoc docemus? de superioribus definitionibus uoluntatis atque peccati. quia dicere animas et malas esse et nihil peccare plenum est dementiae, dicere autem peccare sine uoluntate. magnum deliramentum est. et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae. quamobrem illae animae quicquid faciunt. si natura, non uoluntate faciunt, id est si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus. at omnes fatentur et malas animas iuste et eas, quae non peccauerunt, iniuste damnari: fatentur igitur eas malas esse, quae peccant. illae autem, sicut ratio docuit, non peccant; animarum ergo malarum genus nescio quod extraneum, quod a Manichaeis inducitur. nullum est.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
