# Du Duabus Animabus 19

Augustine, Du Duabus Animabus, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/19

At si de duobus istis generibus animarum delirare illos et errare docuissem aut certe ipse didicissem, quid remanere poterat, cur mihi iam de ulla re audiendi uel consulendi uiderentur? an ut discerem hinc ostendi animarum duo esse genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in bonam nutat adsensio? cur non magis hoc signum est unius animae, quae libera illa uoluntate huc et huc ferri, hinc atque hinc referri potest ? nam mihi cum accidit. unum me sentio utrumque considerantem alterutrum eligentem; sed plerumque illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem uoluptate adfici et per spiritum honestate possimus. quare non duas animas hinc fateri cogor? possumus enim melius et multo expeditius intellegere duo genera rerum bonarum, quorum tamen neutrum ab auctore deo sit alienum, animam unam ex diuersis adficere partibus, inferiore ac superiore. uel quod recte ita dici potest, exteriore atque interiore. ista sunt duo genera, quae sensibilium et intellegibilium nomine paulo ante tractauimus, quae carnalia et spiritalia libentius et familiarius nos uocamus. sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, m cum panis uerissimus noster spiritalis sit. cum labore namque nunc comedimus panem. neque enim nullo in subplicio sumus peccato transgressionis mortales ex inmortalibus facti. eo contingit, ut cum ad meliora conantibus nobis consuetudo facta cum carne et peccata nostra quodam modo militare contra nos et difficultatem nobis facere coeperint. nonnulli stulti aliud genus animarum. quod non sit ex deo. superstitione obtunsissima suspicentur.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
