# Du Duabus Animabus 20

Augustine, Du Duabus Animabus, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/20

Quamquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere animarum nos inlici ad turpia. non inde conficiunt aut illas natura malas esse aut istas summum bonum. fieri enim potest. ut propria illae uoluntate adpetendo, quod non licebat, hoc est peccando, ex bonis factae sint malae rursusque fieri bonae possint. sed ut fit quamdiu manent in peccato, ad sese alias occulta quadam suasione traducant; deinde, ut omnino malae non sint. sed in suo genere quamuis inferiore opus proprium sine ullo peccato exerceant; istae autem superiores, quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix iustitia summa tribuerit. si illas inferiores. sequi et imitari uoluerint peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. ab illis enim agitur proprium, ab istis adpetitur alienum: unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur. uelut cum homines ferina sectantur. pulchre namque incedit quadrupedans equus; at si hoc homo pedibus manibusque meditetur, quis eum uel palearum cibo dignum putet? recte igitur plerumque inprobamus imitantem, cum eum, quem imitatur, probemus. inprobamus autem non quia non sit adsecutus, sed quia omnino adsequi uoluit. in equo enim probamus illud, cui quantum praeponimus hominem, tantum offendimur, quod inferiora sectatur. quid ? inter ipsos homines in inmittenda uoce nonne quod praeco bene facit, etiamsi clarius ac melius id faciat praetor, insanus est ? caelestia suspice: lucens luna laudatur suoque laudatur cursu atque uicibus bene considerantibus satis placet; tamen si eam sol uelit imitari — fingamus enim eos posse habere huiusmodi uoluntates —, cui non summe ac iure displiceat ? ex quibus illud est. quod intellegi uolo. etiam si sunt animae — quod interim incertum est — corporeis officiis non peccato, sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore uicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus. propterea enim corporea diligendo peccamus, quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
