Latin
21
Augustine, Du Duabus Animabus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem quid habet argumenti aestuans in utramque partem deliberatio modo in peccatum prona, modo in recte factum subuecta, ut duo animarum genera, quorum alterius natura ex deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum alias tot causas alternantis cogitationis conicere liceat? sed haec obscura esse et incassum ab animis lippientibus quaeri quisquis bonus rerum existimator est, uidet. quare illa potius, quae de uoluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, quae summa iustitia neminem ratione utentem ignorare permittit, illa quae si auferuntur nobis, nihil est, unde disciplina uirtutis inchoetur, nihil, unde a uitiorum morte surgatur, etiam atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichaeorum haeresim falsam esse conuincunt.