# Du Duabus Animabus 22

Augustine, Du Duabus Animabus, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/22

Horum simile est, quod de paenitendo nunc dicam. nam ut inter omnes sanos constat et quod ipsi Manichaei non solum fatentur. sed et praecipiunt, utile est paenitere peccati. quid ego nunc in hanc rem diuinarum scripturarum testimonia, quae usquequaque diffusa sunt, colligam? uox est etiam ista naturae: neminem stultum rei huius notitia deseruit; hoc nobis nisi esset penitus insitum, periremus. potest aliquis dicere non se peccare: non sibi esse autem, si peccauerit, paenitendum, nulla barbaries dicere audebit. quae cum ita sint, quaero ex duobus illis generibus animarum, cuius sit paenitere peccati ? scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, neque illius, qui bene facere non potest. quare ut eorum uerbis loquar, si animam tenebrarum peccati peccati, non est de substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia summi boni. paenitendi enim adfectio illa, quae prodest, et male fecisse paenitentem et bene facere potuisse testatur. quomodo igitur nihil ex me mali, si ego perperam feci ? aut quomodo me recte paenitet, si ego non feci? audi partem alteram: quomodo ex me nihil boni est, cui bona uolunta.s inest? aut quomodo me recte paenitet, si non inest? quamobrem aut negent isti esse paenitendi magnam utilitatem, ut non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam uel imaginaria ratione pellantur, aut animarum duo illa genera, unum ex quo nihil mali, alterum ex quo nihil boni sit, discere atque docere iam desinant: quod si faciant, Manichaei esse utique desinent; nam tota illa secta ista bicipiti uel potius praecipiti animarum uarietate fulcitur.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
