# Du Duabus Animabus 3

Augustine, Du Duabus Animabus, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/3

Sed de corpore interim taceo; de anima conqueror, de spontaneo et uiuido motu, de actu, de uita, de inmortalitate, denique conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine dei bonitate habere posse miserrimus credidi, quod quanta essent, neglegenter adtendi: hoc mihi gemendum ac deflendum puto. uoluerem mecum haec, loquerer mecum, deferrem ad illos; quae uis esset intellegendi, quam nihil esset in homine. quod huic excellentiae possemus conferre, proponerem. ubi mihi hoc homines, si modo essent homines, concessissent, quaererem, utrum his oculis uidere id est intellegere; ubi negauissent, colligerem primo longe esse sensui oculorum istorum intellegentiam mentis anteponendam; deinde subiungerem, id quod re meliore perciperemus, necessario melius iudicandum. quis hoc non daret? ergo pergerem quaerere animam illam, quam malam dicerent, oculisne sentiretur istis. an mente intellegeretur. mente faterentur. quibus omnibus inter nos conuenientibus atque firmatis. quid conficeretur ostenderem, animam illam scilicet. quam execrarentur. luce ista, quam uenerarentur, esse meliorem, quandoquidem illa intellectu mentis. haec sensu corporis innotescit. hic uero haererent fortasse ducemque rationem sequi recusarent: tanta est uis ueternosarum opinionum et diu defensae atque creditae falsitatis. sed ego instarem magis haerentibus. non aspere. non pueriliter, non peruicaciter; repeterem quae concessa sunt, et quam essent concedenda, monstrarem. hortarer ut in commune consulerent; uiderent certe. quid nobis negandum esset: utrum intellectum istis carneis luminibus praeferendum, an excellentius esse, quod animi excellentia quam quod debili sensu corporis cognoscitur, falsum putarent; an illas animas, quas alienigenas crederent. tantum intellegendo. id est ipsa animi excellentia sciri posse nollent fateri: an solem ac lunam non nisi istis oculis notos fieri uellent abnuere. quod si nihil horum nisi absurdissime atque inpudentissime negari posse animum aduerterent, suaderem non eos oportere dubitare istam lucem, quam colendam praedicarent , esse anima illa uiliorem, quam fugiendam monerent.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
