# Du Duabus Animabus 7

Augustine, Du Duabus Animabus, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/7

Quod si iam placeret omnia sensibilia nominare, non modo ea, quae sentiremus, sed etiam ea, quae non sentiendo, tamen per corpus iudicaremus, sicut per oculos tenebras et per aures silentium — et illas enim non uidendo et hoc non audiendo cognoscimus — rursusque intellegibilia, non ea tantum, quae inlustrata mente conspicimus, sicuti est ipsa sapientia, sed etiam illa, quae ipsius inlustrationis priuatione auersamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue dixerimus: nullam de uerbo facerem controuersiam, sed totam quaestionem facili diuisione dissoluerem statimque adprobarem bene adtendentibus substantias intellegibiles sensibilibus substantiis diuina et incorrupta ueritatis lege praeponi, non earum - substantiarum defectus, quamuis hos intellegibiles, illes sensibiles appellare uellemus. quapropter qui et haec lumina uisibilia et illas intellegibiles animas substantias esse faterentur, omni modo eos cogi sublimiores partes animis tribuere atque concedere, defectus uero utriusque generis non posse alteros alteris anteponi; priuant enim tantum et non esse indicant, quod usquequaque eandem uim habent, sicut ipsae negationes. nam cum dicimus: non est aurum, et: non est uirtus, quamuis inter aurum et uirtutes plurimum, nihil tamen inter negationes, quas eis adiunximus, distat. uerum enimuero peius est non esse uirtutem quam non esse aurum, nemo sanus hinc ambigit, quod non propter ipsas negationes, sed propter res, quibus adiunguntur, accidere quis non intellegat? auro enim uirtus quanto praestat, tanto est uirtute quam auro carere miserius. quamobrem cum res intellegibiles sensibilibus rebus antecellunt, defectum in intellegibilibus quam in sensibilibus merito aegrius toleramus, non eos defectus, sed ea, quae deficiunt, carius uel uilius aestimantes. ex quo iam illud adparet defectum uitae, quae intellegibilis est, multo miserabiliorem esse quam huius sensibilis lucis, quod scilicet multo est carior intellecta uita quam lux ista conspecta.

---

Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml.
