Latin
8
Augustine, Du Duabus Animabus 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac lunam et quicquid in sideribus, quicquid denique in hoc igni nostro atque terreno luce uisibili effulget, deo tribuat, animas quaslibet, quae profecto nisi uiuendo animae non sunt, cum tanto hoc lumen uita praecedat. ex deo esse nolle concedere? et cum ille uerum dicat. qui dicit: in quantum nitet. ex deo est, egone tandem. deus magne. mentiar, si dicam: in quantum uiuit. ex deo est? non usque adeo. quaeso, caecitas mentis subpliciaque augeantur animorum. ut haec homines non intellegant. sed quoquo modo illorum error aut pertinacia sese haberet, his ego fretus armatusque rationibus credo, cum ad eos rem ita consideratam perspectamque detulissem et cum his placide contulissem. uererer. ne mihi quisquam eorum alicuius momenti esse uideretur, si aut intellectum aut ea, quae intellectu, non per defectum perciperentur, sensui conaretur praeferre aut saltem conparare corporeo uel his rebus, quae ad eundem sensum cognoscendum similiter pertinerent. quo constituto quando ille mihi uel quisquam negare auderet animas, quantum uellet malas, tamen, quoniam animae essent, intellegibilium rerum numero contineri neque illas per defectum intellegi ? siquidem animae non alio essent, nisi quo uiuerent licet enim per defectum intellegerentur uitiosae, quia uirtutis egestate uitiosae, non tamen per defectum animae, quia ui. uendo animae. nec fieri potest, ut uitae praesentia sit causa deficiendi, cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur uita.