# Epistola Ad Valerium Comitem 2

Augustine, Epistola Ad Valerium Comitem, Domino illustri et merito præstantissimo, atque in Christi dilectione charissim…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistola-ad-valerium-comitem/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistola-ad-valerium-comitem/2

i. Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuæ Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuæ Benignitatis accepi: unam non ad me so!um datam per coepiscopum meum Vindemialcm, et non longe post pcr compresbyterum Firmum duas; qui vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima charitate conjunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio ejus suavior nobis erat, quia ca dicebat, qu;e ipse non posses, ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet ( Prop. XXVII, 2 ), fieres prædicator. Quanquam et cgo verear hæc ad te scribere, no suspicionem adulantis incurram, domine illustris et memo præstantissime, atque in Christi dilectione charissime fili. Landes itaque tuas in Christo, sive magis iri te laudes Christi, vide quid mibi delectationis et lætitiæ fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus, necspercs in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus bonis (I Tiin. vi, 17,18); quam sit domus tua requies solariumque sanctorum. et terror impiorum: quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi, sive in veteribus ejus, sive in recentioribus inimicis; quamque sis eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori. Hæc atque hujusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supradictum fratrem plura et testatiora cognovimus.

---

Augustine, Epistola Ad Valerium Comitem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp745/tmp745/tmp745.tmp745.opp-lat1.xml.
