Latin
Domino illustri et merito præstantissimo, atque in Christi dilectione charissim…
Augustine, Epistola Ad Valerium Comitem 5
Unproofread scanNot analysed yet
Purro autem de pudicitia conjugali, ut eam quoque in te laudare et amare possinus, numquid audiremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuim, non in superficie, sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius, et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oncri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, ctiam quæ ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tanquam præsenti ioquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius! Ab hac ergo epistola perge ad librum, quem simul misi, qui tuae Reverentiæ et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.