Latin
Præfatio
Augustine, Epistolae Ad Galatas Expositionis Liber Unus 3
Unproofread scanNot analysed yet
[Ib. I, 3-5.] Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Gratia Dei est qua nobis doMantur peccata, ut reconciliemur Deo; pax autem, qua reconciliamur Deo. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret noa de præsenti sæculo maligno. Sæcalum prssens malignum propter malignos homines, qui in eo sunt, intelligendum est: sicut dicimus et malignam domum, propter malignos inhabitantes in ea. Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria. in sæcula sæculono, Amen. Quanto igitur magis homines non debent arroganter ad seipsos referre, si quid operantur boni; quando et ipse Dei Filius in EvaAgelio, non gloriam suam se quærere dixit (Joan. VIII, 50), neque voluntatem suam venisse facere, sod voluntatem ejus qui eum misit (Jd. vi, 38)? Quam voluntatem gloriamque Patris nunc commemoravit Apostolus, ut ipse quoqne Domini exemplo, a quo missus est, non se quærero gloriam suam signiftcaret, nec facere voluntatem suam in prædicatione Evangelii, sicut paulo post dieit: Sir hominibus placerem, Christi servus non essem. (Galat. I, 10).