Latin
Præfatio
Augustine, Epistolae Ad Galatas Expositionis Liber Unus 5
Unproofread scanNot analysed yet
[Ib. I, 10.] Modo ergo hominibus suadeo, an Deo? aut quaero hominibus ptocere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nemo Deo suadet, quia manifesta sunt illi omnia: sed hominibus ille beae suadet, qui nOA se illis placere vult, sed ipsam quam suadet veritatem. Qui enim placet bomiaibus, non ab ipeis suam gloriam quærens, sed Dei, ut salvi Gant, non jam hominibus, sed Deo placet: aut certe jana cum et Deo placet simul et hominibus, non utique hominibus placet. Aliud est enim placere hominibus, aliud et Deo et hominibus. Item qui hominibus propter veritatem placet, non jam ipse iHU, sed veritas placet. Placerem autem dixit quantum in seipso est, quantum ad ejus voluntatem attinet; ac si diceret, placere vellem. Non enim si hoc eo non agente placeat alicui, quasi propter seipsum, et noa propter Deum atque Evangelium quod annuntiat, superbiæ ipsius potius, quam errori ejus cui perverse placet, tribuendum est. Iste itaqHe sensus est: Modo ergo hominibus suadco, an Deo? aut quia hominibus suadeo, quaero hominibus placere i Si adhuc hominibus quærerem placere, Christi servus non essem. Jubet enim ille servis suis ut discant ab ipso mites esse. el humiles corde (Matth. XI, 29). Quod nullo medo potest qui propter seipsum, id est propter suam quasi privatam ct propriam gloriam, placere hominibus quaerit. Dicit autem et alibi, Hominibus suademus, Deo autem manifestati sumus (II Cor. v, 11); ut intel. ligas quod hie ait, Hominibus suadeo, an Deo? noa utique Deo, sed hominibus suadcudum. Non ergo moveat quod alibi dixit, Sicut et ego omnibus per omnia placeo: addidit enim. Non quærens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi ant (I Cor. i, 33). Nulii autem prudest, ut salvus fiat, sl homo ei propter seipsum placeat: qui non placet utiliter, nisi Cum propter Deum placet, id est, ut Deus placeat, et glorificetur, cum dona ejus attenduntur in homine, aut per ministerium hominis accipiuntur; cum autem sic homo placet, nou jam home, sed Deus placet. Utrumque ergo recte dici potest; et, £go placeo, et, non ego placeo. Si enimadsit bonus intellector, piusque pulsator, patebit utrumque, et nulla inter se. repugnautia repellet intrantem.