Latin
Præfatio
Augustine, Epistolae Ad Galatas Expositionis Liber Unus 7
Unproofread scanNot analysed yet
[Ib. i, 13, 14.] «Audistis enim conversationem mcam aliquaudo in Judaismo, quia supra modum persequebar Eeclesiam Dei, et vastabam illam; et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in geuere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. a Si persequendo et vastando EccLesiam Dei proficiebat in Judaismo, apparet contrarium esse Judaismum Ecclesiae Dei, non per iliam spiritualem Legem quam acceperunt Juda'i, sed per carnalem conversationem servitutis ipsorum. Et si aemulator, id cst, imitator paternarum suarum traditionum persequebatur Paulus Ecclesiam Dei, paternae ipsius traditiones contrariae sunt Ecclesiæ Dei, non autem Legis illius culpa est; Lex enim spiritualis est (Rom, VII, 44), nec carnaliter se cogit intelligi: sed illorum vitium est, qui et Ula quæ acceperunt, earnalitcr sentiunt, et multa etiam sua tradiderunt, dissolventes, sicut Dominus dicit, mandatum Dei, propter traditiones suas (Matth. xv, 3).