Latin
1
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis episcopi perparuam epistulae partem in manus nostras aliquando uenisse eique particulae quod responderim scripsisse me ad dilectionem uestram. sed cum postea tota et plena nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio respondere, tamquam praesentes ageremus, quemadmodum semper scitis nos cum eis agere uoluisse, ut sine studio contentionis, quid uel ab ipsis uel a nobis dicatur, collata disputatione omnibus appareret. in multorum enim manibus illam epistulam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter tenent, aliquid uerum aduersus nos eum dixisse arbitrantes. sed nunc si legere uoluerint quae respondimus, profecto intellegent quid sibi abiciendum et quid tenendum sit. neque enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si uelint sine studio partium iudicare; nam de scripturis sanctis ita sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit nisi qui illarum scripturarum se inimicum esse profitetur. sed de illo opere nostro uideo quid possint dicere illius tam malae causae pertinacissimi defensores, me uidelicet absentis epistulae respondisse, ubi uerba mea ille non audiret quibus continuo responderet. defendat ergo uerba epistulae suae et, si potest, ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque conuicta aut, si hoc non uult, faciat et ipse huic epistulae meae quod ego illi ipsius, cui iam respondi; illam quippe scripsit ad suos, sicut ego hanc ad uos. cui si uelit etiam ipse respondeat.