Latin
11
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 11
Unproofread scanNot analysed yet
s o Donatistae, Genesin legite: per me ipsum iuraui, dicit dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercistifilio tuo amantiseimo propter me, nisi benedicens benedicam te et implendo implebo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam quae secus oram maris est, et here ditate possidebit semen tuum ciuitates aduersariorum, etbenedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. quid ad haec dicitis? an Iudaeorum nobiscum peruersitate contenditis, ut dicatis in solo populo nato ex carne Abrahae intellegendum semen Abrahae? sed Iudaei Paulum apostolum non legunt in synagogis suis, quem uos legitis in conuenticulis uestris. quid ergo dicat apostolus audiamus —quaerimus enim iam quemadmodum intellegendum sit semen Abrahae —:fratres, inquit, secundum hominem dico. tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit et seminibus' tamquam in multis, sed tamquam in uno 'et semini tuo', quod est Christus. ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes, ecce testamentum dei, aperite aures: hominis, inquit, confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. quare uos irritum facitis testamentum dei dicendo nec in omnibus gentibus esse completum et perisse iam de gentibus in quibus erat semen Abrahae? quare superordinatis dicendo in nullis terris heredem permanere Christum, nisi ubi potuerit coheredem habere Donatum? non inuidemus alicui. legite nobis hoc de lege de prophetis de psalmis de ipso euangelio de apostolicis litteris. legite et credimus, sicut nos uobis legimus et de Genesi et de apostolo, quia in semine Abrahae, quod est Christus, benedicuntur omnes gentes.