# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 14

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/14

Legite nobis de scripturis canonicis eos tradidisse diuinos codices, quos nominatim accusatis. legite tam aperta quam sunt ista, quae uobis de Genesi legimus. non a uobis quaerimus quid lapis ille significet, quem Iacob sibi ad caput posuit cum dormiret, quid scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum, quid angeli dei ascendentes et descendentes per illam. requirant ista prudentiores atque doctiores et in populo pacato eloquantur, ubi non obstrepat improba contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate lectionis armans impudentiam suam. non desunt corda fidelium, quae commemoret dominus ex euangelio, ubi ait, cum uidisset Israheliten in quo dolus non erat, quia Iacob, qui has uidit scalas, ipse dictus est Israhel; non desunt ergo quos inde ipse commemoret dominus. ibi quippe ait: uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis, id est super semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. sed haec non inculco recusantibus. ecce quod audite: erit semen tuum sicut harena terrae et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in omnes tribus terrae et in semine tuo. date mihi 10 hanc ecclesiam, si apud uos est. ostendite uos communicare omnibus gentibus, quas iam uidemus in hoc semine benedici. date hanc aut furore deposito accipite non a me, sed ab illo ipso in quo benedicuntur omnes gentes. haec de primo legis libro commemorasse suffecerit; plura innotescent sine impia contentione et cum pia dilectione legentibus.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
