# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 15

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/15

Quid in prophetis? quam multa et quam manifesta sunt testimonia ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe diffusae! unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae cum dei timore legentibus. accipiamus per os Esaiae sancti diuina responsa et eius ora tamquam dei oracula sciscitemur. sileant humanarum contentionum animosa et perniciosa certamina. inclinemus aurem uerbo dei, dicat Esaias ubi ecclesiam sanctam deo reuelante praeuiderit, ut in uerbis futura dicentis iam nunc praesentia uideamus: repleta est, inquit, uniuersa terra, ut cognoscant dominum, ut aqua multa operiat mare. et erit in illa die radix Iesseet quiexurget principium habere in nationes, in eum gentes sperabunt. radicem Iesse Christum esse ex semine Dauid secundum carnem natum nullus quoquo modo christianus ignorat, et si contentiosus est, cum apostolo contendat, qui hoc testimonio in litteris suis utitur. item dicit: germinabit et florescet Israhel et replebitur orbis terrarum fructu eius. Israhel nempe filius fuit Isaac, nepos Abraham, cui promissum est quod in semine eius benedicerentur omnes gentes, quod semen Christum interpretatur apostolus. uenit autem Christus ex semine Abraham per Isaac et per Israhel et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi pertinentes euangelista contexit qui ergo uult contra disputare, contradicat euangelio, neget ex semine Israhel uenisse Christum, ut possit negare quod Esaias dicit: germinabit et florescet Israhel et replebitur orbis terrarum fructu eius. item dicit: ego deus primus et in his quae aduenient ego sum. uiderunt gentes et timuerunt fines terrae. hoc est quod alibi scriptura dicit: primus et nouissimus, ut sit A et Q, quae sunt litterae in signo Christi omnibus notae. pro eo enim, quod ibi est nouissimus, hic positum est: et in his quae aduenient ego sum. huic ergo manifestationi contradicunt qui nolunt credere, immo qui nolunt iam uidere compleri quod sequitur: uiderunt gentes et timuerunt fines terrae. item paulo post: Iacob puer meus, suscipiam illum. Israhel electus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum meum in illum: iudicium gentibus proferet. non clamabit neque cessabit neque audietur foris uox eius. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, sed cum ueritate proferet iudicium. refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes sperabunt. hoc testimonium de Christo intellegendum et in euangelio positum est. qui audet contradicat, qui autem non audet speret in eum cum gentibus et ab unitate gentium in eum sperantium non recedat aut si recesserat redeat, ne pereat.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
