Latin
16.1 to 16.16
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 16.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Item dicit Esaias: et nunc sic dicit dominus, qui finxit me in utero seruum sibi, ut congregem Iacob et Israhel ad eum. appropinquabo illum et honorabor coram domino et deus meus erit mihi uirtus. et dixit mihi: maximum tibi erit hoc, uocari te puerum meum, ut constituas tribus Iacob et prolem Israhel conuertas. et posui te in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad fines terrae. et paulo post: sic dicit, inquit, dominus Israhel: tempore aptissimo exaudiui te et in die salutis adiuui te. certe ista uerba cum commemorasset apostolus Paulus, non nisi in christianis ostendit impleri. conexuit enim dicens: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. audiamus ergo quid Esaias adiungat: dedi te, inquit, in testamentum gentium, ut incolas terram et possideas hereditatem deserti. et interpositis deinde conectit et dicit: ecce isti a longinquo uenient, hi autem ab aquilone et mari, alii autem ex terra Persarum. exulta, caelum, et in laetitia esto terra. emittant montes iocunditatem, quoniam misertus est deus populi sui et humiles populi sui allocutus est. dixit autem Sion: dereliquit me dominus et deus oblitus est mei. numquid capiet obliuio mulierem filii sui uel potest fieri ut non misereatur foetus uteri sui? nunc ecce etsi illam obliuio habebit, me tamen tui nullo modo obliuio capiet, dicit dominus. ecce super manus meas descripsi muros tuos, in conspectu etiam meo es in perpetuum et breui aedificaberis ab his a quibus euersa es. cum igitur per apostolicam uocem non sinamur hoc de populo Iudaeorum* Iudaeorum, sed de christianorum intellegere, quid intellecturi sumus in eo, quod ait hoc loco Esaias: et breui aedificaberis ab his a quibus euersa es, nisi reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam, post adiuturos eam tanto ante praedictum?