Latin
25
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Dicant ea testimonia, quae posui de lege et prophetis et psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intellegi —quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec hoc audeant dicere —,sed ecce dicant: numquid et hoc obscure dictum aut aenigmatis uelamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: quia sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem? si obscurum est: dormiui conturbatus, numquid obscurum est: quia oportebat Christum pati? si obscurum est: exaltare super caelos, deus, numquid obscurum est: et resurgere tertia die? item si obscurum est: super omnem terram gloria tua, numquid obscurum est: et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? si obscurum est: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, numquid obscurum est: praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? sic enim terra uocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. si obscurum est: ex Sion species decoris eius, numquid obscurum est: incipientibus ab Hierusalem? ipsa est enim Sion quae Hierusalem. sed quid ad me? dicant ea, quae posui de lege et prophetis et psalmis, non pertinere ad haec uerba domini quae in euangelio leguntur: non curo, non resisto. certe tamen nisi in lege et prophetis et psalmis hoc praedictum esset, siue in eis testimoniis quae ipse adhibui siue in aliis, nequaquam dixisset dominus: oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent scripturas, doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in lege et prophetis et psalmis, eo modo ut diceret: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. non ego potuerim in lege et prophetis et psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse scriptum ille dicit qui ueritas est. sed etsi haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. sed dubitantes discipulos suos, quamuis conspecto et contrectato eius corpore, maiore documento scripturarum uoluit confirmare, quam quod se ipse uisibilem atque palpabilem mortalium sensibus admouebat. teneamus ergo ecclesiam ex ore domini designatam, unde coeptura et quo usque peruentura esset, coeptura scilicet ab Hierusalem et peruentura in omnes gentes.