Latin
28
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ad haec dicunt, qui christianos se superbissime dicunt et Christo apertissime contradicunt? nos hanc ecclesiam tenemus, contra istas diuinas uoces nullas humanas riminationea admittimus. mouet enim nos plurimum, quod dominus noster, cui non credere sacrilegum et impium est, nouissimis uerbis suis, quae habuit in terra, haec primitiuae ecclesiae documenta salubria et nouissima dereliquit. his enim dictis, mox ascendit in caelum, praemunire uoluit aures nostras aduersus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos esse praedixerat et dicturos: ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne crederemus ammonuit. nec ulla nobis excusatio est, si crediderimus contra uocem pastoris nostri tam claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo uel obtunsus et tardus corde possit dicere: non intellexi ? . quis enim non intellegat: sic oportebat pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes,, incipientibus ab Hierusalem? quis non intellegat: eritis mihi testes in Hierusalem et tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. his dictis eleuatus est, et nubes suscepit eum et uide runt eum euntem in caelum? quid hoc est, rogo? cum uerba nouissima hominis morientis audiuntur ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum. et impius iudicatur heres qui forte illa contempserit. quomodo ergo effugiemus iram dei, si uel non credentes uel contemnentes reppulerimus uerba nouissima et unici filii dei et nostri domini ac saluatoris et ituri in caelum et inde prospecturi quis ea neglegat, quis obseruet, et inde uenturi ut de omnibus iudicet? habeo manifestissimam uocem pastoris mei commen dantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis ecclesiam. mihi imputabo, si ab eius grege, quod est ipsa ecclesia, per uerba hominum seduci atque aberrare uoluero, cum me praesertim admonuerit dicens: quae sunt oues meae uocem meam audiunt et secuntur me. ecce uox eius clara et aperta. hac audita qui eum non sequitur, quomodo eius ouem se dicere audebit? nemo mihi dicat: 'o quid dixit Donatus, o quid dixit Parmenianus aut Pontius aut quilibet illorum?' . quia nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, ut contra canonicas dei scripturas aliquid sentiant. sed si custodito unitatis et caritatis uinculo in hoc incidunt, fiet in eis quod apostolus ait: et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit iam uero istae diuinae uoces de uniuersa ecclesia ita manifestae sunt, ut contra eas nisi haeretici animosa peruersitate et caeco furore latrare non possint.