# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 29.1-13

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 29.1 to 29.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.1

Sed praedictam demonstrauimus ecclesiam in uerbo dei sponso eius, siue per legem et prophetas et psalmos siue per os proprium, ab Hierusalem coepturam et peruenturam usque ad terminos orbis terrae. quomodo autem coeperit ab Hierusalem et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in eodem uerbo dei etiam per apostolos demonstratur, sicut scriptum est in Actibus apostolorum, quod iam commemoraui, dixisse dominum: eritis mihi testes in Hierusalem et in totaludaea et Samaria et usque in totam terram. deinde sequitur: haec cum dixisset, uidentibus illis eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. et cum intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo uiri adstiterunt illis in ueste candida, qui et dixerunt: uiri Galilaei, quid statis respicientes in caelum? iste Iesus, qui assumptus est in caelum a uobis, sic ueniet quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. tunc reuersi sunt inHierusalem a monte qui uocatur Elaeon, qui est iuxta Hierosolymam sabbati habens iter. et cum introissent, ascenderunt in su.periora ubi erant inhabitantes, Petrus et Iohannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon zelotes et ludas Iacobi. hi omnes erant adseruientes unanimes orationi cum mulieribus et Maria quae fuit mater Iesu et fratribus eius. in his autem diebus surgens Petrus in medio discipulorum dixit; erat autem turba hominum circiter centum uiginti. deinde narratur Petro faciente sermonem, quemadmodum Mathias in locum Iudae traditoris domini subrogatus sit, et post eius ordinationem sequitur scriptura dicens: et cum complerentur dies pentecostes, erant omnes simul in unum; et factus est repente de caelo sonus uelut decurrentis spiritus uehementis et repleuit totam domum ubi erant sedentes, et uisae sunt illis distributae linguae uelut ignis; consedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis prout spiritus dabat pronuntiare eis.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
