# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 3.1-9

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 3.1 to 3.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/3.1

Quae sint autem uerba nostra, in quibus eam quaeri non oportet, aduertite et uidete etiam ibi quid intersit inter nostra uerba et illorum; et tamen in uerbis nostris ecclesiam quaeri nolumus. quidquid nobis obicimus inuicem de traditione codicum diuinorum, de turificatione, de persecutionibus, uerba nostra sunt. et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, ut uel utraque uera esse deputentur, siue quae a nobis siue quae ab ipsis dicuntur, uel utraque falsa, uel nostra uera et sua falsa, uel nostra falsa et sua uera, et in his omnibus nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, ostendimus. si enim uera sunt crimina et quae a nobis in illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait apostolus: do nan tes nobis met ipsis sicut et deus in Christo donauit nobis, ut maligni homines nec illi, qui forte fuerunt uel sunt apud nos, nec illi, qui uel fuerunt uel sunt apud illos, impediant concordiam nostram et uinculum pacis, uno eorum scelere correcto, quod se frustra separauerunt ab unitate orbis terrarum, cum tales haberent. si autem utraque falsa sunt, siue quae nos illis siue quae illi nobis. obiciunt uel de traditione uel de persecutione innocentium, nullam uideo litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, qui se sine causa separauerunt. quodsi nos uera dicimus, quoniam gesta quae proferimus et litteris imperatoris, ad quem tunc et primo scripserunt et postmodum appellauerunt, et totius orbis communione firmamus, quae autem illi dicunt ideo falsa esse conuincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem quaestio uersaretur, optinere causam suam minime potuerunt, maior in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. et illa quidem tribuant non omnibus sed quibus uoluerint suorum;

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
