Latin
3.10 to 3.25
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 3.10-25
Unproofread scanNot analysed yet
schisma tamen crimen est omnium. porro si crimina traditionis et persecutionis uera uolunt esse quae obiciunt et falsa quae obiciuntur a nobis, nec sic purgantur a crimine schismatis; ad quosdam quippe illa pertinere possunt, non ad uniuersum orbem christianum. quem si contagione perisse arbitrantur —omitto dicere quam multa sancti bono pacis etiam cognita mala in hominum congregatione tolerauerint —,illud dico: isti ostendant quomodo eorum contagione non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae feminarum inter se latere siue latuisse uel modo nesciunt uel aliquando nescierunt. profecto dicturi sunt hoc ipso se non contaminatos, quod nescierunt. quomodo ergo contaminatus est orbis, qui adhuc nescit, an uera sint ista quae dicunt? putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus de tot gentibus? deseruntur nescientes; ergo deseruntur innocentes et, cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse incipit sceleratissimum nostrum. an currere debemus et eos docere quod scimus? ut quid hoc? si, ut innocentes sint, innocentes sunt etiam dum nesciunt; non enim mala facta hominum cognoscendo sed cognitis non consentiendo, de incognitis autem non temere iudicando innocentiam custodimus. ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi uera dicuntur, ignorat; ab his autem innocentibus qui se ipsos separauerunt, eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam perdiderunt. et modo nos docent uera se dicere in quosdam, ut ab eis nos separent, in quos non habent uera quae dicant.