# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 32

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/32

Si autem aliunde clamas uel recitas, nos post uocem pastoris nostri per ora prophetarum, per os proprium, per ora euangelistarum nobis apertissime declaratam uocem uestram non admittimus, non credimus, non accipimus. quae sunt oues meae, inquit pastor caelestis, uocem meam audiunt et sequuntur me. uox eius de ecclesia non est obscura. quisquis ab eius grege errare non uult. hanc audiat, hanc sequatur. fidelissimus dispensator eius, doctor gentium in fide et ueritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit in gratia Christi in aliud euangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes uos et uolentes conuertere euangelium Christi. sed licet si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. euangelizata est nobis ecclesia per totum orbem terrarum futura. hoc in lege et prophetis et psalmis esse praenuntiatum ipse dominus testificatus est, qui eam coepturam ab Hierusalem et per omnes gentes permanaturam esse praedixit, testes sibi futuros in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum iam in caelum ascenderet, praenuntiauit. haec uerba facta secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Hierusalem et deinde processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas gentes ubi adhuc non est obtineat, scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur. quisquis aliud euangelizauerit, anathema sit. Aliud autem euangelizat, qui perisse de cetero mundo ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit. ergo anathema sit: aut legat mihi hoc in scripturis sanctis et non sit anathema.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
