# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 40

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/40

Scriptum est, inquiunt, in Canticis canticorum sponsa, id est ecclesia, dicente ad sponsum: annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta. unde primum quaero quomodo Christum interroget ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit ecclesia; neque enim duae, sed una est. aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec uerba ecclesiam dicere Christo, quae sit ecclesia quae interrogat et quae sit ecclesia de qua interrogat. quaerit enim quo ueniat ad sponsum suum et dicit ei: annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. iam ista ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit [ecclesia] in meridie. neque enim interrogat: ubi pascis, ubi cubas, et ei respondetur: in meridie, tamquam sponsus respondeat: 'in meridie pasco, in meridie cubo', sed omnia ista uerba ad interrogationem pertinent: ubi pascis, ubi cubas in meridie? adhuc enim ipsa dicit: ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. iam uero ille respondet: nisi cognoueris temet ipsam, o decora inter mulieres et cetera. non ergo his uerbis ostenditur in sola parte meridiana esse ecclesia, sed (et) in aliis mundi partibus constituta. interrogat fortasse quid ad eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis cubat. ueniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius rebaptizatoris inuocant Christum orantes et dicentes: annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et cubas, id est qui habent caritatem et non diuidunt unitatem. et uide quid adiungat: ne forte fiam uelut operta super greges sodalium tuorum, id est ne forte uelut latens et incognita et non reuelata — hoc est enim operta — fiam non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent extra colligere uoluerant non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: qui mecum non colligit spargit nec quod Petro dixisti: pasce oues meas, non 'oues tuas'. non est autem ista operta, quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt — et de illa dictum est: non potest ciuitas abscondi super montem constituta —, sed Donatistis uelut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus, creuit et factus est mons ingens et impleuit uniuersam terram.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
