# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 41

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/41

Potest et alio modo intellegi: ubi pascis, ubi cubas in meridie. ipsius enim uox est in psalmis ex persona Moysi famuli dei: dexteram tuam notam fac mihi et eruditos corde in sapientiam; in illis enim meridies dicitur propter ingentem sapientiae lucem et ingentem caritatis ardorem. unde quendam cum exhortaretur spiritus dei ad bona opera per prophetam, hoc illi etiam promittit: et tenebrae tuae sicut meridies erunt. sed si aliquis mundi locus intellegendus esset quod dictum est in meridie, tamen ipsa uerba, sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam; et si tamquam quaerenti, ubi pasceret et ubi cubaret, de terreno loco responderetur in meridie, non continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad africum, non ad austrum, ubi uere meridies est. ibi enim sol facit medium diem, sub qua caeli plaga potius Aegyptus inuenitur. si ergo sponsus ab sponsa tamquam de loco familiarius dilecto et cubili quodam suo secreto interrogatus responderet esse in meridie, multo probabilius ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in Aegypto in milibus seruorum dei, qui per heremum sancta societate uiuunt, perfectionem praecepti euangelici studentes tenere quo dictum est: uis esse perfectus? uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. quanto enim melius ibi secretius pascere et cubare, id est requiescere, filius dei diceretur quam in turbis inquietis furiosorum circumcellionum, quod malum Africae proprium est! nam de Aegypto ita Esaias prophetat: illo die erit altare domini in regione Aegyptiorum et titulus ad fines eorum domino, et erit in signum in aeternum domino in regione Aegyptiorum, quoniam clamabunt ad dominum aduersus eos qui eis pressuram faciebant, et mittet illis dominus hominem qui saluos eos faciet, iudicans seruabit eos. et cognitus erit dominus Aegyptiis, et timebunt Aegyptii dominum in illo die et facient sacrificia et uota promittent domino et reddent. et feriet dominus Aegyptios plaga et sanabit eos sua misericordia et conuertentur ad dominum et exaudiet illos et sanabit illos. quid ad haec dicunt? quare non communicant ecclesiae quae praedicta est Aegyptiorum? aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, quare non communicant ecclesiae orbis terrarum?

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
