Latin
47
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus gestis facta recitamus. tamen, o Donatistae, si uos teneretis ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil aduersus uos omnia ista ualere deberent, quia neque uobis paleae crimina praeiudicarent, si uos in ea triticum essetis, nec si uos essetis palea et uestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro domini seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis, aduersus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem aduersus uos tanta ista quae commemoraui non haberemus, etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamuis uerissimum, quamuis manifestissimum, quamuis probatissimum diceretis. proinde remoueantur omnes moratoriae tergiuersationes. quidquid de peccatis hominum falsum obicitur, conueniatur conscientia et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam uerum obicitur et uel probari non potest uel cum debuit probari non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum et uerum et probatum obicitur nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non obiciatur. haec enim et nos multo copiosius et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus non ideo nos nolle talibus fidere, quia non inuenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in rebus non necessariis conteramus. quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma ueritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, inuenire non possunt et uolunt uideri aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non erubescunt. remotis ergo omnibus talibus ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista uerbo domini praeparati et »cauti redditi sumus, sed in praescripto legis, in prophetarum praedictis, in psalmorum cantibus, in ipsius unius pastoris uocibus, in euangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est in omnibus canonicis sanctorum librorum auctoritatibus, nec ita, ut ea colligant et commemorent quae obscure uel ambigue uel figurate dicta sunt, quae quisque sicut uoluerit interpretetur secundum sensum suum. talia enim recte intellegi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt. firma fide teneantur.