Latin
5
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ut dicere coeperam, non audiamus: 'haec dicis, haec dico', sed audiamus: haec dicit dominus'. sunt certe libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus, utrique seruimus: ibi quaeramus ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. hic forte dicturi sunt: 'quid quaeris in libris quos ignibus tradidisti?' ad hoc respondeo: cquid times ne legantur hi libri, si eos ab ignibus custodisti? 1 eos certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire conuincitur. aut si forte isti libri ita designant traditorem suum, sicut designauit dominus ludam, legant in eis nominatim et expresse uel Caecilianum uel ordinatores eius eorundem librorum futuros fuisse traditores, et si non eos anathemauero, ipse cum eis iudicer tradidisse. sed neque nos in eis libris inuenimus Maiorini ordinatores designatos esse traditores, quamuis haec aliunde recitemus. auferantur ergo illa de medio, quae aduersus nos inuicem non ex diuinis canonicis libris, sed aliunde recitamus. quodsi nolunt ut auferantur, uideant quia, et si utraque uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos habebant, et si utraque falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo crimine repperiebant, et si nostra uera, illa autem falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere atque in unitate permanere debebant, et si nostra falsa sunt et illa uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare uel noluerunt uel non potuerunt, deserere non debebant.