# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 50

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/50

Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere paratus est, quia nec ego dico ideo mihi esse credendum communionem Donati non esse ecclesiam Christi, quia quidam, qui apud eos episcopi fuerunt, diuina instrumenta ignibus tradidisse gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus conuincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore petiuerant, causam suam non obtinuerunt, aut quia prouocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones, aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta praecipitent uel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam inuitis hominibus terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges uagorum et uagarum permixta nequitia die noctuque se uino sepeliant flagitiisque corrumpant. sit ista omnis turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi ecclesiam tenent. sed utrum ipsi ecclesiam teneant, non nisi de diuinarum scripturarum canonicis libris ostendant, quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus commendauit Mileuitanus Optatus uel Mediolanensis Ambrosius uel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia uel exauditionum uel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint reuelata et ad ipsa corpora caecus multorum annorum ciuitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit, aut quia ille somnium uidit et ille in spiritu assumptus audiuit, siue ne iret in partem Donati siue ut recederet a parte Donati. quaecumque talia in catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in catholica fiunt, non ideo ipsa catholica manifestatur, quia haec in ea fiunt. ipse dominus Iesus cum resurrexisset a mortuis et discipulorum oculis uidendum manibusque tangendum suum corpus offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis legis et prophetarum et psalmorum confirmandos esse iudicauit, ostendens ea de se impleta quae fuerant tanto ante praedicta. sic et ecclesiam suam commendauit dicens: praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. hoc in lege et prophetis et psalmis esse scriptum ipse testatus est, hoc eius ore commendatum tenemus. haec sunt causae nostrae documenta, haec fundamenta. haec firmamenta.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
