# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 51.1-12

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 51.1 to 51.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/51.1

Legimus in Actibus apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod cotidie scrutarentur scripturas. an haec ita se haberent. quas utique scripturas nisi canonicas legis et prophetarum? huc accesserunt euangelia, apostolicae epistulae, Actus apostolorum, Apocaiypsis Iohannis. scrutamini haec omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis ecclesiam uel in sola Africa remansisse uel ex Africa futurum esse ut impleatur quod dominus dicit: praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde conuincamini quod de alia re dictum sit et uos illud ad uestrum sensum detorquere conemini. uidetis enim unicum illud, quod proferre consuestis: ubi pascis, ubi cubas in meridie, quemadmodum excussis omnibus eiusdem loci uerbis longe aliud indicat quam uos putatis, et si hoc sonaret quod uultis, Maximianistae uos in eo uincerent. magis enim meridies prouincia Byzacium Tripolis, ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi uos praepolletis. ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis uerbis uerum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis' secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem feruoremque maximum caritatis uocari meridiem, unde scriptum est: et tenebrae tuae tamquam meridies erunt. aliquid ergo proferte quod non contra uos uerius interpretetur, sed quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quia semen Abrahae Christum non ego sed apostolus interpretatur; sicut non eget interprete: tu enim uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, quia ei dicitur quam nemo christianus nisi ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget interprete: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium, quia in eo psalmo dicitur, ubi passio domini etiam teste euangelio declaratur;

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
