Latin
51.13 to 51.20
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 51.13-20
Unproofread scanNot analysed yet
sicut non eget interprete: quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenit'entiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem; sicut non eget interprete: et eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram -coepisse enim ecclesiam ab Hierusalem atque inde isse circum Iudaeam et Samariam et ceteras gentes consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis —; sicut non eget interprete: et praedicabitur hoc euangelium in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis —interrogatus enim dominus de fine huius saeculi cum quaedam initia parturitionum dixisset, ait: sed nondum est finis; finem autem futurum praedixit post praedicationem euangelii in uniuerso orbe in omnibus gentibus —; sicut non eget interprete: sinite utraque crescere usque ad messem, quia, cum egeret interprete, ipse dominus interpretatus est et ipse exposuit cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola quae ab illo prolata est et ipse ait bonum semen esse filios regni, agrum mundum, messem finem saeculi. tale aliquid proferte uel unum, quo apertissime Africa declaretur uel in reliquis sola derelicta uel ad principium renouandi et implendi orbis sola seruata. neque enim tot testimoniis commendaretur quod erat cito periturum, et sic taceretur aut quod solum esset relinquendum aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. si autem non potestis quod tam iuste a uobis flagitamus ostendere, cedite ueritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem.