Latin
54
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 54
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde circumcellionum uestrorum inordinatas licentias et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis uiolenti sunt, quia illicita illicite uindicare et ab illicitis illicite deterrere non est bonum. cum uero et innocentes uel causa incognita uel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? at uero quod Maximianistarum furorem legibus publicis cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem officiorum et auxilia ciuitatium pulsos de basilicis quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi fecistis, immo multo leuius quam fecistis. illi enim aduersus partem Donati, uos autem aduersus orbem terrarum et aduersus eius uerba, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem per omnes gentes commendauit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. porro si Maximianistae iussionibus iudicum aduersus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente apostolo: qui enim resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi sed malo? cum ergo eorum malum opus existeret, quod uos per ordinatas potestates cohibere conabamini, si uellent illi pro ipso malo opere suo peiore opere legibus aduersari, numquid a uobis et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? . quemadmodum quicumque uoluisset dicere blasphemiam in deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur, numquid hoc ab ipsis tribus uiris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut uero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum interficere coniurauerant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur, irruissent, numquid eos Paulus ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?