# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 55.1-9

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 55.1 to 55.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/55.1

Quapropter et uos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea, quae contra uos reges nostrae communionis constituunt, qua çausa patiamini, et si uos in ecclesia Christi esse inueneritis, gaudete et eiultate, quia merces uestra multa est in caelis. uos enim tamquam martyres coronamini, illi autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. si autem uos contra ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando aduersari sancta et canonica scriptura conuincit, uos impii atque sacrilegi, illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter damnorum admonitiionibus uel locorum uel honorum uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium uestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi et consultores piissimi deputantur. hanc uobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia uestra et propter cbriatianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem non omnino inpunita dimittant. hoc in eis deus operatur, cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini non uultis agnoscere. nos autem, quantum in nobis est, quantum dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae cohercitionis aduersus uos mouemus, nisi ut ecclesia catholica propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant uel sequantur. a uestris terroribus libera praestetur, ut, si aliquid uestri in nostros uiolenter fecerint, tunc uos, quos tamquam obsides in fundis et in ciuitatibus habemus, non qualia uestri faciunt patiamini, sed per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario uapuletis. quod si uobis graue uidetur, uestri uobis parcant et quiescant; si autem in uos non quiescendo illi saeuiunt qui uel sub uobis uel uobiscum sunt, quid de nobis conqueramini non habetis, qui in uestra uel uestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem uestram nulla damna patiamini, si nullas catholica siue a uobis siue a uestris uiolentias patiatur.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
