Latin
55.10 to 55.14
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 55.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
quodsi aliquae factae fuerint uobis inuitis et compescere non ualentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini, quales habeatis a quibus uos contaminari non putatis, atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis quod persequimur uos, sed uestris potius, si et nos suis uiolentiis infestari et uos publicis legibus malunt conteri quam se a solito furore sedari. si quid sane a nostris christianae caritatis modum uotumque non custodientibus odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus nec propter uasa in contumeliam facta domum magnam deserimus. quodsi uos quoque illos, a quibus talia catholica patitur, non esse uestros eadem regula dicitis, probate animum uestrum, corrigite errorem, amplectimini unitatem spiritus in uinculo pacis. nam si nec uos illi contaminant nec nos isti, non nobis inuicem alienis criminibus calumniemur: in una caritate frumenta crescamus, simul usque ad uentilabrum paleam toleremus.