Latin
57
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quid habetis amplius quod dicatis? an illud ultimum uestrum iam placet in medium proferamus? ecce, inquiunt, uos tenetis ecclesiam. quomodo nos suscipitis, si ad uos transire uoluerimus? breuiter respondeo: 'sic uos suscipimus, quomodo suscipit ecclesia quam in sanctis libris canonicis inuenimus'. deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui ueritate dei uinci nolunt et sua peruersitate uincuntur, facile potestis intellegere et in bonis esse et in malis sacramenta diuina, sed in illis ad salutem, in illis ad damnationem; et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractauerint, ipsa tamen eadem sunt illis ad praemium ualentia, illis ad iudicium.