# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 6

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/6

Quaerat fortasse aliquis et dicat mihi: Ccur ergo ista uis auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, inuicta est?' quia nolo humanis documentis, sed diuinis oraculis sanctam ecclesiam demonstrari. si enim sanctae scripturae in Africa sola designauerunt ecclesiam et in paucis Romae Cutzupitanis uel Montensibus et in domo uel patrimonio unius Hispanae mulieris, quidquid de chartis aliis aliud proferatur, non tenent ecclesiam nisi Donatistae. si in paucis Mauris prouinciae Caesariensis eam sancta scriptura determinat, ad paucis transeundum est. si in paucis Tripolitanis et Byzacenis et prouincialibus, Maximianistae ad eam peruenerunt. si in solis orientalibus, inter Arrianos et Eunomianos et Macedonianos et si qui illic alii sunt requirenda est. quis autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium singularum? si autem Christi ecclesia canonicarum scripturarum diuinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus designata est, quidquid attulerint et undecumque recitauerint qui dicunt: ecce hic est Christus, ecce illic, audiamus potius, si oues eius sumus, uocem pastoris nostri dicentis: nolite credere. illae quippe singulae in multis gentibus ubi ista est non inueniuntur, haec autem quae ubique est etiam ubi illae sunt inuenitur. ergo in scripturis sanctis canonicis eam requiramus.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
